ch. 2
Att.2.1
Pater mature decessit. ipse adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii,
qui tribunus plebei interfectus est, non expers fuit illius periculi: namque
Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpicii.
Att.2.2
itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit
Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque
sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum
alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum
tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit. neque eo setius adulescentem Marium hostem
iudicatum iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit.
Att.2.3
ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod
afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. hic ita vixit, ut universis
Atheniensibus merito esset carissimus.
Att.2.4
nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe
suis opibus inopiam eorum publicam levavit. cum
enim versuram facere publice necesse esset neque eius
condicionem aequam haberent, semper se interposuit,
atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit
neque longius, quam dictum esset, debere passus sit.
quod utrumque erat iis salutare:
Att.2.5
nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere.
Att.2.6
auxit hoc officium
alia quoque liberalitate: nam universos frumento donavit, ita ut singulis seni modii tritici darentur, qui
modus mensurae medimnus Athenis appellatur.